- MACRANUS
- MACRANUSGallienô et Aureliô usurpante imperium, factus est Imperator, cum duobus filiis suis, Macriano et Quieto: idque consiliô et operô ducis Balistae, ac omnium militum assen su. Hic cum statim contra Gallienum veniret, ac 45000. militum secum duceret, in Illyrico, vel Thraciarum finibus, congressus cum Aureolo, victus et cum Macriano filio interemptus est: triginta denique milia militum in Aureoli potestatem concessêre, A. C. 262. Domitianus autem eum vicit, dux Aureoli fortissimus et vehementissimus: qui se originem dicebat a Domitiano Imperat. trahere, atque a Domicilla. Vide quoque Macrimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.